Review of Perseus (PDF)
Document Details
Uploaded by OutstandingIndicolite
Staples High School
Tags
Summary
This document presents a review of the story of Perseus. It covers key events in the myth, including his journey, battles, and eventual triumph over the monsters he faced. The narrative details the mythological context and characters involved in Perseus' story.
Full Transcript
ANNVS SEC * MĀTERIA LATĪNITĀS MG TABERNĀRIĪ * MMDCCLXXVI AVC DĒ FABVLĀ MIRĀBILĪ PERSEĪ * 11.20.23 MEMORĀ 1. THE ARK Haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iōvis, maximī deōrum; avus eius Acrisius appellābātur. Acrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum...
ANNVS SEC * MĀTERIA LATĪNITĀS MG TABERNĀRIĪ * MMDCCLXXVI AVC DĒ FABVLĀ MIRĀBILĪ PERSEĪ * 11.20.23 MEMORĀ 1. THE ARK Haec nārrantur ā poētīs dē Perseō. Perseus fīlius erat Iōvis, maximī deōrum; avus eius Acrisius appellābātur. Acrisius volēbat Perseum nepōtem suum necāre; nam propter ōrāculum puerum timēbat. Comprehendit igitur Perseum adhuc īnfantem, et cum mātre in arcā ligneā inclūsit. Tum arcam ipsam in mare coniēcit. Danaë, Perseī māter, magnopere territa est; tempestās enim magna mare turbābat. Perseus autem in sinū mātris dormiēbat. 2. JUPITER SAVES HIS SON Iuppiter tamen haec omnia vīdit, et fīlium suum servāre cōnstituit. Tranquillum igitur fēcit mare, et arcam ad īnsulam Serīphum perdūxit. Huius īnsulae Polydectēs tum rēx erat. Postquam arca ad lītus appulsa est, Danaë in harēnā quiētem capiēbat. Post breve tempus ā piscātōre quōdam reperta est, et ad domum rēgis Polydectis adducta est. Ille mātrem et puerum benignē excēpit, et eīs sēdem tūtam in fīnibus suīs dedit. Danaë hoc dōnum libenter accēpit, et prō tantō beneficiō rēgī grātiās ēgit. 3. PERSEUS IS SENT ON HIS TRAVELS Perseus igitur multōs annōs ibi habitābat, et cum mātre suā vītam beātam agēbat. At Polydectēs Danaën magnopere amābat, atque eam in mātrimōnium dūcere volēbat. Hoc tamen cōnsilium Perseō minimē grātum erat. Polydectēs igitur Perseum dīmittere cōnstituit. Tum iuvenem ad sē vocāvit et haec dīxit: “O Persei, turpe est hanc ignāvam vītam agere; iam dūdum tū adulēscēns es. Quō ūsque hīc manēbis? Tempus est tibi arma capere et virtūtem tuam praestāre. Hinc abī, atque caput Medūsae mihi refer!” Dīxit rēx. Quamquam Persēus in animō suo īram maximam capiēbat, eī necesse erat quod rēx imperāvit agere. 4. PERSEUS GETS HIS OUTFIT Perseus ubi haec audīvit, ex īnsulā discessit, et postquam ad continentem vēnit, Medūsam quaesīvit. Diū frūstrā quaerēbat; namque nātūram locī ignorābat. Tandem Apollo et Minerva viam dēmōnstrāvērunt. Prīmum ad Graeās, sorōrēs Medūsae, pervēnit. Ab hīs tālāria et galeam magicam accēpit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dedērunt. Tum postquam tālāria pedibus induit, in āēra ascendit. Diū per āēra volābat; 1 tandem tamen ad eum locum vēnit ubi Medūsa cum cēterīs Gorgonibus habitābat. Gorgonēs autem mōnstra erant speciē horribilī; capita enim eārum anguibus omnīnō contēcta erant. Manūs etiam ex aere factae erant. 5. THE GORGON'S HEAD Rēs difficillima erat caput Gorgonis abscīdere; eius enim cōnspectū hominēs in saxum vertēbantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseō dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum inspiciēbat; hōc modō ad locum vēnit ubi Medūsa dormiēbat. Tum falce suā caput eius ūnō ictū abscīdit. Cēterae Gorgonēs statim ē somnō excitātae sunt, et ubi rem vīdērunt, īrā commōtae sunt. Arma rapuērunt, et Perseum occīdere volēbant. Ille autem dum fūgit, galeam magicam induit; et ubi hoc fēcit, statim ē cōnspectū eārum ēvāsit. 6. THE SEA-SERPENT Post haec Perseus in finis Aethiopum venit. Ibi Cepheus quidam illo tempore regnabat. Hic Neptunum, maris deum, olim offenderat; Neptunus autem monstrum saevissimum miserat. Hoc cotidie e mari veniebat et homines devorabat. Ob hanc causam pavor animos omnium occupaverat. Cepheus igitur oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo iussus est filiam monstro tradere. Eius autem filia, nomine Andromeda, virgo formosissima erat. Cepheus ubi haec audivit, magnum dolorem percepit. Volebat tamen civis suos e tanto periculo extrahere, atque ob eam causam imperata Hammonis facere constituit. 7. A HVMAN SACRIFICE In lītore Aethiopium, ubi Persēus causam dolōris quaesīvit, Aethiopēs eī rem tōtam explicāvērunt, et virginem ad rūpēs alligātam dēmōnstrābant. Dum haec gerēbantur, fremitus terribilis ē mare audiēbātur; tum mōnstrum horribilī speciē procul cōnspiciēbātur. Cōnspectus eius timōrem maximum omnibus subitō iniēcit. Mōnstrum magnā celeritāte ad lītus contendit, iamque ad locum appropinquābat ubi puella stābat. At Persēus, ubi haec vīdit, falcem suum sine morā ēdūxit, tālāria induit, quibus in āera sē tollit. Tum dēsuper impetum in mōnstrum subitō fēcit, et falce suō mōnstrum in collō graviter vulnerāvit! Mōnstrum, ubi sēnsit hoc vulnus esse grave, fremitum horribilem ēdidit, et sine morā tōtum corpus sub aquīs summersit! Persēus brevī tempore circum lītus volābat, reditum bēluae exspectābat; mare autem intereā undique sanguine īnficitur, horribile dictū! Deinde, ubi bēlua rūrsus caput ex flūctibus sustulit, Persēus ictū ultimō eum magnā vī percussit. Tum iterum sē in undās maris mersit bēlua, numquam posteā ad 2 lītora Aethiopium revēnit. Hodiē etiam, hoc mare appellāmus Mare Rubeum, dē colōre maris sanguine mōnstrī complētum. 8. THE RESCUE At Perseus ubi haec vīdit, gladium suum ēdūxit, et postquam tālāria induit, in āēra sublātus est. Tum dēsuper in mōnstrum impetum subitō fēcit, et gladiō suō collum eius graviter vulnerāvit. Mōnstrum ubi sēnsit vulnus, fremitum horribilem ēdidit, et sine morā tōtum corpus in aquam mersit. Perseus dum circum lītus volat, reditum eius exspectābat. Mare autem intereā undique sanguine īnficitur. Post breve tempus belua rūrsus caput sustulit; mox tamen ā Perseō ictū graviōre vulnerāta est. Tum iterum sē in undās mersit, neque posteā vīsa est. 3